TONANTE Coelo

TONANTE Coelo
TONANTE Coelô
pto mutua salute vota fundendi mos Veterum, indigitatur Philostrato, de Vita Apollonii, l. 6. ubi de Antiochensibus Syris et terraemotu, qui, dum ipsi in contione sunt, factus est, Σεισμοῦ δὲ, ait γενναίου προςπεσόντος ἔπτηξαν, καὶ ὥςπερ ἐν διοσημείαις ἐίωθεν, ὑπὲρ ἀλλήλων εὔξαντο, Terraemotu autem vehementi orto conterriti, et sicut tonante ac fulgente caelo assolet, pro se mutuo precati sunt. Ubi tonitrua et fulgetra Διοσημείας vocat, quia a Iove fieri credita, qui inde Tonans cognominatus est, uti vidimus in hac voce, statuamque ex aere in Capitolio Romae habuit, ante cuncta laudabilem, Plin. l. 34. c. 8. Quamvis et Ditem quoque interdum tonare putabant. Claudianus de Iove Inferno,
Sub terris tonuisle putes ——
quem proin Infernum Tonantem vocat Papinius Statius, Theb. l. 11. v. 290. ad quem vide Casp. Barthium, Animadversion. l. 3. p. 1326. Inprimis vero cum tonaret caelô serenô, quia id rarenter fieri solet, prodigii locô habebatur nonnullis: aliis prospera talia tonitrua arbitrantibus, qua de re vide Theod. Marcilium ad Suetonii Titum, c, 10. Uti autem consuetudo praefata laudabilis: sic contra ingens vecordia fuit Caligulae, quem ταῖς βρονταῖς ἐκ μηχανῆς τινος ἀντιβροντῆσαι, auctor est Dio. Sed et Alladium, Romulum, Salmoneum, Sylvium, tonitrua imitatos, dignô impietate suâ exitu, passim legimus etc. Vide quoque infra, in voce Tonitru.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”